[144] EPISTOLA XLIV.

IANUS DOUSA

LAMBERTO VANDERBURCHIO,

Decano.

S. D.

Vir Nobilis ac Reverende. Sera gratiarum actio in offensam trahi non debet, praesertim ubi me suspicioni quidem ingratitudinis relictus est locus. Ego vero (mi BURCHI) negligentiae notam lubenter equidem deprecarer, nisi omnem cessationis hujus culpam partim publicae, partim (ut fuit) domesticae occupationes sustinerent. Huc Historiarum tractatio si accedit, quantillum porro temporis relinquitur, quod literularum ad amicos scriptioni impartiamur? Aedepol hominem negotiosum; (inquies). Quid? tantum ne igitur a rebus tibi otii non suppetere, ut particulam unam modo, quae vel familiari Epistolio, vel saltem schedulae raptim expediundae sufficiat, solido de die detrahere non possis? Mane, istuc ibam. Et certe in me verum nimis esse experior Horatianum illud, leviter quantumvis immutatum:
Nullum a labore me reclinat otium:
Urget diem nox, urget & noctem dies.

Eo dico, ne me (praeter ingenii mei morem) vel beneficiorum immemorem, vel etiam ingratum devexa jam aetate factum existimes, quod ad Literas tuas, ita erudite, ita peramanter scriptas temporius non responderim. Responsurus utique, si vel tantillum temporis a tricis ac molestiis Forensibus vacuum habuissem. Ita tamen, ut Historiarum tuarum lectioni noctes aliquot imputaverim & quidem eo mehercule avidius ac lubentius, quod & nos jampridem (id quod tangere occaeperam modo) tale aliquid molimur. Opus sane arduum atque immensum, sed tamen nihil est quod potius faciamus. Quod jam etiam sub manus gnaviter porro, haud ductarie procedit: atque, ita ut operam hanc celocem, non corbitam locare civibus meis existimari possim. Miraris inter tot vitilitigantium argutias, (ne offucias dicam) perpetem hanc laboris tolerantiam, praesertim in Dousa? Quid? si scias, quos quantosque in ANNALIBUS nostratibus progressus faciam quotidie? quam non uniformem, (ne bicipitem dicam) foetum, editurus, si quidem Lucinam faventem modo, Deosque Nixios propitios habuero mihi. Qui quidem mirifice tibi, immo pene supra votum opitulati in mustea atque aureola illa Serenissimorum SABAUDIAE PRINCIPUM Historiae publicatione. Quid quaeris? Exsilui gaudio, quum beneficio tuo primitus tanti Thesauri compos ac particeps factus: nec minus studiis meis privatim, quam rei literariae in commune plaudere ac congratulari occaepi, cui istiusmodi MUSARUM HERCULES obtigisset. Audi igitur me hoc non Poëtica, sed vero Historica fide praedicantem.
Cedite Scriptores nostrates, cedite Galli:
BURCHIUS Allobrogum primus in Hisioria.
SCALIGERI, & magni meritus praeconia LIPSI.
Et quisquam huic sese postulet esse parem?

At enim ego aliquanto non dico industriosior, verum confidentior, qui simplici Laureola non contentus geminam personam induerim mihi: & Vatis pariter & Historici partes (ut spero) si non absolute, at pro virili certe numeros impleturus. Nosti Ovidianum illud: In magnis & voluisse, sat est. Etenim bipartitam Patriae ANNALIUM Editionem adornare me scito, Equestri alteram ac numeris astricta; alteram pedestri ac soluta oratione conceptam: utramque in binas DECADES divisam in proximas (cum DEO volente) Nundinas habiturus. Et illa quidem jam ad Octavum usque Librum Haghiensibus Typis excusa processit; haec vero ad Quinti Libri umbilicum a Raphelingio nostro producta. Quae simul absolutae fuerint, recta protenus ad te & quidem curricula, hoc est, pennato gradu, vel a praelo madidae, Auctoris missu advolaturae: neque diem interpositurus, quo minus Humanitatem tuam ante alios ANNALIUM meorum lectionis compotem faciam ac participem: ut aequum est tot tantisque a comitate ista tua beneficiis obstrictum, ac tantum non obrutum, jam inde ab antiquo. Qua quidem Historica Editione, utrum publicae de me exspectationi ipse satisfacturus sim, nescio; hoc scio, me adnisum sedulo, ut tibi tuique simillimis, id est, & doctis omnibus & probis ingenii mei modulo tum fidem meam, tum diligentiam probarem. Et vero hoc haud timide asseverare possum, in Patriae nostrae Antiquitatibus eruendis atque investigandis, multum nos operas atque industriae, multum temporis, plurimum denique olei impendisse. Quarum adeo rerum notitiam tuae potissimum comitati deberi, non sine grati animi ruminatione, LUBENS hercule ac MERITO agnosco; cujus beneficio festivam illam tot archaicorum voluminum copiam, atque in his HEDAM meum adeptus. Idque ipsum publicitus non ingrato memoris Tabellae Elogio (quando aliud mihi hostimentum pro tempore non suppetit) apud posteros testatum relicturus. Et vero absque istiusmodi adminiculis foret, saepe in spississimis tenebris mihi caliginosi acie micandum, saepe cespitandum fuisset: & quidem eo gravius, quod manuductore destitutus; meoque remigio, hoc est, domesticis copiis rem gerere coactus; iter intentatum, ac nullius ante solo calcatum fuerim ingressus. In tantis tamen difficultatibus posito, neque animus negotio defuit, neque incaeptis labos. Itaque tot tantasque asperitates ex parte eluctatus, e tenaci voragine ac limosis paludibus emersisse aliquando, pedemque jam propemodum extra lutum habere videor mihi: omniaque deinceps porro planiora sperare ac confidere debere, simulatque ad propiora tempora gradum promovero. Interim sustenta, ac sponsionis vicem habeto tibi hanc Epistolam a DOUZA tuo, amico & cliente, non quidem nupero aut novitio, sed vero antiquo & veteri, ac non e face Romuli. Libet enim magnifice loqui, ne dicam paratragoediare; & certe decet, apud te praesertim, qui DOUSAM etiam, non inter Faunos aut Semones, sed Majorum gentium Deos collocare ausus. Nescis (mi BURCHI) in quem ruborem me dederit illa pars Epistolae tuae, qua me proxime SCALIGERUM ac LIPSIUM statuere veritus non es: prae quibus DOUSA dignus non est, qui figat palum in parietem. At enim abrumpam melius est, & tu jam (credo) lectitando defessus. Itaque •απεχω• simul Amplitudinem tuam ex sententia valere cupio optoque; nosque amare, mutuum utique tuo arbitratu facturos. Fratri tuo Doctissimo, integerrimo, amicissimo, Poëtae ac I.C.to salutem nunties velim, & interiose nota, utique Ego vos in oculis fero.
Quod mecum pro veteris illius necessitudinis, quam mihi tecum esse voluisti, Iure familiariter expostulas; quod quum superiore bruma istic essem Amplitudinem tuam intervisere negligens fueram, facis tu quidem benignior & comiter, caeterum scias velim hoc ipsum non majori tibi, quam mihi id temporis dividiae pariter ac molestiae fuisse, ac vilem propemodum in nasum conscivisse, nimis praeter animi sententiam vorsoriam ad Lares meos capere ae Domnitionem accelerare coacto. Cui necessitati causa insuper plus quam sontica accedebat, Cajae meae invaletudo, cui ante omnia morem gerere compulsus, officium tui ac fratris salutandi, limenque vestrum quasi ex intervallo regustandi in commodiora tempora rejicere habui necesse, summa Satisfactionis nostrae haec est; Placebo tibi, si me culpam emendare permiseris. Iterum Vale.